- NOMARCHA
- NOMARCHAGraece Νομάρχης, Nomi (de qua voce vide suô locô) in Aegypto olim Praefectus erat, apud quem Aegyptiorum qullibet Nomô compreliensorum quotannis demonstrare, unde viverer, sub mortis poena tenebatur, lege Amasis Regis quam Solon postea Athenas transtulit, Herodot. l. 2. c. 175. Vide quoque infra voce Otium. Iidem reditus Regis curabant, et suô quisque Nomô omnia ad ministrabant; Diodor. ubi de Sesostre Rege. τὴν χώραν ἅπασαν ἐις ἕξ καὶ τριάκοντα μέρη διελὼν, totam Aegyptum in XXXVI. partes distribuens, quas Aegyptii Νομοὺς vocant, singulis praeposuit Νομάρχας, Praefectos, τοὺς ἐπιμελησομένους τῶ τε προσόδων τῶ βασιλικῶν, καὶ διοικήσαντας ἅπαντα, κατὰ τὰς ἰδίας μερίδας, l. 1. Euroumque pro numero Nomorum, X. in Thehaide, totidem in Δέλτα et XVI. εν τῇ μεταξύ, in regione intermedia, erant, Straboni l. 17. init.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.